monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 346

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 346
Differentia est sufficiens ad id, quod susceperis, discretio, ut si quaeratur, quid inter hominem intersit et equum, sufficit ut dicamus, quod homo bipes est, equus quadrupes. animadvertere autem debemus, [quod] quia multae sunt in rebus singulis differentiae, unamquamque rem dissimiliter nos posse dividere, quotiens in ea poterimus alias atque alias differentias invenire. nam si animal voluerimus dividere, possumus in sexus, quia alia sunt masculina, alia feminina; possumus in aetates, quia alia sunt ortiva, alia iuvenilia, alia senilia; possumus in quantitates, quia alia sunt parva, alia magna, alia media; possumus in varietatem motus, quia alia sunt gradientia, alia serpentia, alia natantia, <alia volantia>; possumus <in> habitaculorum diversitates, quia alia aquatilia, alia terrena, alia aeria, alia, ut nonnulli dicunt, ignea; <possumus in pedum multitudinem, quod alia sunt sine pedibus, alia bipedia, alia quadrupedia, alia sepedia, alia unipedia;> possumus in linguae sonum, quod alia sunt loquentia, alia gementia, alia latrantia, alia ululantia. sciamus tamen et singulas <has> perfectas esse divisiones et omnes in singulis inveniri. nam masculina animalia possunt et ab ortu recentia et parva et gradientia et terrestria et bipedia et loquentia esse. ergo quavis uti licet; ea tamen debes, quae est apta suscepto negotio. nam si tibi sit de hominum laude dicendum, in rationabilia et stolida dividere oportebit, ut eo facile possit intellegi, inter omnia animalia rerum natura quanti homines habuerit, quibus solis ad se cognoscendam ratiocinari permisit.